1. Spiritus meus attenuatus est, dies mei exstincti, et solum mihi superest sepulcrum.

2. Nonne irrisiones circumdant me, et in amaritudinibus moratur oculus meus?

3. Pone pignus pro me iuxta te; et quis umquam spondens percutiet manum meam?

4. Cor eorum longe fecisti a disciplina; propterea non exaltabuntur.

5. Praedam pollicetur sociis, sed oculi filiorum eius deficient.

6. Posuit me quasi in proverbium vulgi et conspuendum in faciem.

7. Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in umbram redacta sunt.

8. Stupebunt iusti super hoc, et innocens contra impium excitabitur.

9. Et tenebit iustus viam suam, et mundus manibus addet fortitudinem.

10. Igitur omnes vos convertimini et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.

11. Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt et desideria cordis mei.

12. Noctem verterunt in diem; et rursum post tenebras properat lux.

13. Si sustinuero, infernus domus mea est; et in tenebris stravi lectulum meum.

14. Putredini dixi: Pater meus es!; Mater mea et soror mea! vermibus.

15. Ubi est ergo nunc praestolatio mea, et patientiam meam quis considerat?

16. In profundissimum infernum descendent omnia mea; simul in pulvere erit requies mihi?”.





“Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma e de que a cruz deve ser o nosso pão cotidiano. Assim como o corpo precisa ser nutrido, também a alma precisa da cruz, dia a dia, para purificá-la e desapegá-la das coisas terrenas. Não queremos entender que Deus não quer e não pode salvar-nos nem santificar-nos sem a cruz. Quanto mais Ele chama uma alma a Si, mais a santifica por meio da cruz.” São Padre Pio de Pietrelcina