Mosaico decorativo

Fundar 12723 Resultados para: Ut

  • Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Consurge diluculo et sta coram pharaone. Egredietur enim ad aquas, et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 8, 16)

  • Et segregabo in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscae, et scias quoniam ego Dominus in medio terrae; (Liber Exodus 8, 18)

  • Viam trium dierum pergemus in solitudinem et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut praecepit nobis”. (Liber Exodus 8, 23)

  • Dixitque pharao: “Ego dimittam vos, ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto, verumtamen longius ne abeatis; rogate pro me”. (Liber Exodus 8, 24)

  • Et ait Moyses: “Egressus a te, orabo Dominum, et recedet musca a pharaone et a servis suis et a populo eius cras; verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino”. (Liber Exodus 8, 25)

  • Et ingravatum est cor pharaonis, ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum. (Liber Exodus 8, 28)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ingredere ad pharaonem et loquere ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 9, 1)

  • et distinguet Dominus inter possessiones Israel et possessiones Aegyptiorum, ut nihil omnino pereat ex his, quae pertinent ad filios Israel. (Liber Exodus 9, 4)

  • Induravitque Dominus cor pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen. (Liber Exodus 9, 12)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Mane consurge et sta coram pharaone et dices ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi; (Liber Exodus 9, 13)

  • quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum et super servos tuos et super populum tuum, ut scias quod non sit similis mei in omni terra. (Liber Exodus 9, 14)

  • Idcirco autem servavi te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. (Liber Exodus 9, 16)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina