Fundar 12723 Resultados para: Ut
Foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam, ut biberent; non enim poterant bibere de aqua fluminis. (Liber Exodus 7, 24)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Ingredere ad pharaonem et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 7, 26)
Sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis. (Liber Exodus 7, 27)
Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Aegypti. (Liber Exodus 8, 3)
Vocavit autem pharao Moysen et Aaron et dixit: “Orate Dominum, ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum, ut sacrificet Domino”. (Liber Exodus 8, 4)
Dixitque Moyses ad pharaonem: “Constitue mihi, quando deprecer pro te et pro servis et pro populo tuo, ut abigantur ranae a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant”. (Liber Exodus 8, 5)
Qui respondit: “Cras”. At ille: “Iuxta verbum, inquit, tuum faciam, ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster. (Liber Exodus 8, 6)
congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra. (Liber Exodus 8, 10)
Videns autem pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum et non audivit eos, sicut dixerat Dominus. (Liber Exodus 8, 11)
Dixitque Dominus ad Moysen: “Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam et percute pulverem terrae, et sint scinifes in universa terra Aegypti”. (Liber Exodus 8, 12)
Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent scinifes; et non potuerunt. Erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis; (Liber Exodus 8, 14)
et dixerunt malefici ad pharaonem: “Digitus Dei est hic”. Induratumque est cor pharaonis et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus. (Liber Exodus 8, 15)