Fundar 1102 Resultados para: Usque
Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, mensus est mille cubitos et traduxit me per aquam usque ad talos. (Prophetia Ezechielis 47, 3)
Rursumque mensus est mille et traduxit me per aquam usque ad genua. (Prophetia Ezechielis 47, 4)
Et mensus est mille et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille; torrens, quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae, aquae ad natandum; torrens, qui non poterat transvadari. (Prophetia Ezechielis 47, 5)
Et stabunt super mare piscatores; ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit; plurimae species erunt piscium eius, sicut pisces maris Magni, multitudinis nimiae. (Prophetia Ezechielis 47, 10)
Sedada, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci et confinium Emath, usque ad Asarenon, quae est iuxta terminum Auran; (Prophetia Ezechielis 47, 16)
erit ergo terminus a mari usque ad Asarenon, cum fines Damasci et fines Emath sint in aquilone; haec est plaga septentrionalis. (Prophetia Ezechielis 47, 17)
Porro plaga orientalis de loco inter Auran et inter Damascum et in medio inter Galaad et terram Israel, Iordanis disterminans usque ad mare orientale, usque Thamar; haec est plaga orientalis. (Prophetia Ezechielis 47, 18)
Plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas Meribathcades et torrentem usque ad mare Magnum; haec est plaga ad meridiem australis. (Prophetia Ezechielis 47, 19)
Et haec nomina tribuum: in finibus aquilonis iuxta viam Hethalon ad introitum Emath, Asarenon — fines Damasci ad aquilonem iuxta Emath — erit a plaga orientali usque ad mare, Dan pars una. (Prophetia Ezechielis 48, 1)
Et iuxta terminum Dan a plaga orientali usque ad plagam maris, Aser una. (Prophetia Ezechielis 48, 2)
Et iuxta terminum Aser a plaga orientali usque ad plagam maris, Nephthali una. (Prophetia Ezechielis 48, 3)
Et iuxta terminum Nephthali a plaga orientali usque ad plagam maris, Manasse una. (Prophetia Ezechielis 48, 4)