Mosaico decorativo

Löydetty 1102 Tulokset: Usque

  • Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, mensus est mille cubitos et traduxit me per aquam usque ad talos. (Prophetia Ezechielis 47, 3)

  • Rursumque mensus est mille et traduxit me per aquam usque ad genua. (Prophetia Ezechielis 47, 4)

  • Et mensus est mille et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille; torrens, quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae, aquae ad natandum; torrens, qui non poterat transvadari. (Prophetia Ezechielis 47, 5)

  • Et stabunt super mare piscatores; ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit; plurimae species erunt piscium eius, sicut pisces maris Magni, multitudinis nimiae. (Prophetia Ezechielis 47, 10)

  • Sedada, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci et confinium Emath, usque ad Asarenon, quae est iuxta terminum Auran; (Prophetia Ezechielis 47, 16)

  • erit ergo terminus a mari usque ad Asarenon, cum fines Damasci et fines Emath sint in aquilone; haec est plaga septentrionalis. (Prophetia Ezechielis 47, 17)

  • Porro plaga orientalis de loco inter Auran et inter Damascum et in medio inter Galaad et terram Israel, Iordanis disterminans usque ad mare orientale, usque Thamar; haec est plaga orientalis. (Prophetia Ezechielis 47, 18)

  • Plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas Meribathcades et torrentem usque ad mare Magnum; haec est plaga ad meridiem australis. (Prophetia Ezechielis 47, 19)

  • Et haec nomina tribuum: in finibus aquilonis iuxta viam Hethalon ad introitum Emath, Asarenon — fines Damasci ad aquilonem iuxta Emath — erit a plaga orientali usque ad mare, Dan pars una. (Prophetia Ezechielis 48, 1)

  • Et iuxta terminum Dan a plaga orientali usque ad plagam maris, Aser una. (Prophetia Ezechielis 48, 2)

  • Et iuxta terminum Aser a plaga orientali usque ad plagam maris, Nephthali una. (Prophetia Ezechielis 48, 3)

  • Et iuxta terminum Nephthali a plaga orientali usque ad plagam maris, Manasse una. (Prophetia Ezechielis 48, 4)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina