Mosaico decorativo

Fundar 1102 Resultados para: Usque

  • et ait: “Haeccine sunt civitates, quas dedisti mihi, frater?”. Et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc. (Liber I Regum 9, 13)

  • horum filios, qui remanserant post eos in terra, quos scilicet non potuerant filii Israel exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc. (Liber I Regum 9, 21)

  • Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini et domus regiae et citharas lyrasque cantoribus. Non sunt allata huiuscemodi ligna thyina neque visa usque in praesentem diem. (Liber I Regum 10, 12)

  • Voluit ergo Salomon interficere Ieroboam, qui surrexit et aufugit in Aegyptum ad Sesac regem Aegypti et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis. (Liber I Regum 11, 40)

  • Qui ait eis: “Ite usque ad tertium diem et revertimini ad me”. Cumque abisset populus, (Liber I Regum 12, 5)

  • Recessitque Israel a domo David usque in praesentem diem. (Liber I Regum 12, 19)

  • et factum est hoc in peccatum: ibat enim populus coram uno usque in Dan. (Liber I Regum 12, 30)

  • idcirco ecce ego inducam mala super domum Ieroboam et percutiam de Ieroboam quidquid masculini sexus, impuberem et puberem in Israel; et mundabo reliquias domus Ieroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum. (Liber I Regum 14, 10)

  • Haec autem dicit Dominus, Deus Israel: “Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque ad diem, in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae””. (Liber I Regum 17, 14)

  • Qui cum tulissent bovem, quem dederat eis, fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes: “Baal, exaudi nos!”. Et non erat vox, nec qui responderet. Saliebantque in circuitu altaris, quod fecerant. (Liber I Regum 18, 26)

  • Qui, cum surrexisset, comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb. (Liber I Regum 19, 8)

  • dixitque Elias ad Eliseum: “Sede hic, quia Dominus misit me usque Bethel”. Cui ait Eliseus: “Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te”. Cumque descendissent Bethel, (Liber II Regum 2, 2)


"Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros." São Padre Pio de Pietrelcina