Znaleziono 1102 Wyniki dla: Usque
et ait: “Haeccine sunt civitates, quas dedisti mihi, frater?”. Et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc. (Liber I Regum 9, 13)
horum filios, qui remanserant post eos in terra, quos scilicet non potuerant filii Israel exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc. (Liber I Regum 9, 21)
Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini et domus regiae et citharas lyrasque cantoribus. Non sunt allata huiuscemodi ligna thyina neque visa usque in praesentem diem. (Liber I Regum 10, 12)
Voluit ergo Salomon interficere Ieroboam, qui surrexit et aufugit in Aegyptum ad Sesac regem Aegypti et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis. (Liber I Regum 11, 40)
Qui ait eis: “Ite usque ad tertium diem et revertimini ad me”. Cumque abisset populus, (Liber I Regum 12, 5)
Recessitque Israel a domo David usque in praesentem diem. (Liber I Regum 12, 19)
et factum est hoc in peccatum: ibat enim populus coram uno usque in Dan. (Liber I Regum 12, 30)
idcirco ecce ego inducam mala super domum Ieroboam et percutiam de Ieroboam quidquid masculini sexus, impuberem et puberem in Israel; et mundabo reliquias domus Ieroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum. (Liber I Regum 14, 10)
Haec autem dicit Dominus, Deus Israel: “Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque ad diem, in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae””. (Liber I Regum 17, 14)
Qui cum tulissent bovem, quem dederat eis, fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes: “Baal, exaudi nos!”. Et non erat vox, nec qui responderet. Saliebantque in circuitu altaris, quod fecerant. (Liber I Regum 18, 26)
Qui, cum surrexisset, comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb. (Liber I Regum 19, 8)
dixitque Elias ad Eliseum: “Sede hic, quia Dominus misit me usque Bethel”. Cui ait Eliseus: “Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te”. Cumque descendissent Bethel, (Liber II Regum 2, 2)