Mosaico decorativo

Fundar 2521 Resultados para: Tribus Ex Israel

  • quam dividetis inter tribus vestras. Maiori dabitis latiorem et minori angustiorem; singulis, ut sors ceciderit, ita tribuetur hereditas; per tribus et familias possessio dividetur. (Liber Numeri 33, 54)

  • “Praecipe fi liis Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram hanc Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur. (Liber Numeri 34, 2)

  • Praecepitque Moyses filiis Israel dicens: “Haec erit terra, quam possidebitis sorte et quam iussit Dominus dari novem tribubus et dimidiae tribui. (Liber Numeri 34, 13)

  • Tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus filiorum Gad iuxta cognationum numerum media quoque tribus Manasse, (Liber Numeri 34, 14)

  • id est duae semis tribus, acceperunt partem suam trans Iordanem contra Iericho ad orientalem plagam”. (Liber Numeri 34, 15)

  • Hi sunt, quibus praecepit Dominus, ut dividerent filiis Israel terram Chanaan. (Liber Numeri 34, 29)

  • “Praecipe filiis Israel, ut dent Levitis de possessionibus suis urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum, (Liber Numeri 35, 2)

  • Ipsaeque urbes, quas dabitis de possessionibus filiorum Israel, ab his, qui plus habent, plures auferetis, et, qui minus, pauciores; singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis”. (Liber Numeri 35, 8)

  • “Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan, (Liber Numeri 35, 10)

  • tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas sex, qui nolens sanguinem fuderit. (Liber Numeri 35, 15)

  • Non maculabitis terram habitationis vestrae, me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus, qui habito inter filios Israel”. (Liber Numeri 35, 34)

  • Accesserunt autem et princi pes familiarum tribus filio rum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph; locutique sunt Moysi coram principibus familiarum Israel (Liber Numeri 36, 1)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina