Znaleziono 2521 Wyniki dla: Tribus Ex Israel
quam dividetis inter tribus vestras. Maiori dabitis latiorem et minori angustiorem; singulis, ut sors ceciderit, ita tribuetur hereditas; per tribus et familias possessio dividetur. (Liber Numeri 33, 54)
“Praecipe fi liis Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram hanc Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur. (Liber Numeri 34, 2)
Praecepitque Moyses filiis Israel dicens: “Haec erit terra, quam possidebitis sorte et quam iussit Dominus dari novem tribubus et dimidiae tribui. (Liber Numeri 34, 13)
Tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus filiorum Gad iuxta cognationum numerum media quoque tribus Manasse, (Liber Numeri 34, 14)
id est duae semis tribus, acceperunt partem suam trans Iordanem contra Iericho ad orientalem plagam”. (Liber Numeri 34, 15)
Hi sunt, quibus praecepit Dominus, ut dividerent filiis Israel terram Chanaan. (Liber Numeri 34, 29)
“Praecipe filiis Israel, ut dent Levitis de possessionibus suis urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum, (Liber Numeri 35, 2)
Ipsaeque urbes, quas dabitis de possessionibus filiorum Israel, ab his, qui plus habent, plures auferetis, et, qui minus, pauciores; singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis”. (Liber Numeri 35, 8)
“Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan, (Liber Numeri 35, 10)
tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas sex, qui nolens sanguinem fuderit. (Liber Numeri 35, 15)
Non maculabitis terram habitationis vestrae, me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus, qui habito inter filios Israel”. (Liber Numeri 35, 34)
Accesserunt autem et princi pes familiarum tribus filio rum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph; locutique sunt Moysi coram principibus familiarum Israel (Liber Numeri 36, 1)