Mosaico decorativo

Fundar 3038 Resultados para: Sun

  • et in domibus illorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbam rasam, quorum capita nuda sunt. (Liber Baruch 6, 30)

  • Neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si bonum, poterint retribuere; neque constituere regem possunt neque auferre. (Liber Baruch 6, 33)

  • Lapidibus de monte similes sunt, lignea et inaurata et inargentata; qui autem excolunt illa, confundentur. (Liber Baruch 6, 38)

  • quasi ipse possit sentire. Et non possunt ipsi, cum intellexerint, relinquere ea; sensum enim non habent. (Liber Baruch 6, 41)

  • Omnia autem, quae illis fiunt, falsa sunt; quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos? (Liber Baruch 6, 44)

  • A fabris et ab aurificibus facti sunt; nihil aliud erunt, nisi id quod volunt artifices. (Liber Baruch 6, 45)

  • Ipsi etiam, qui ea faciunt, non erunt multi temporis; itaque numquid possunt, quae ab ipsis fabricata sunt, esse dii? (Liber Baruch 6, 46)

  • Quomodo ergo non est sentiendum quia non sunt dii, qui nec liberant se de bello nec de malis? (Liber Baruch 6, 49)

  • Nam cum sint lignea et inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt; gentibus universis et regibus manifestum erit quia non sunt dii sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in illis est. (Liber Baruch 6, 50)

  • Cui ergo non notum est quod non sunt dii? (Liber Baruch 6, 51)

  • Iudicium quoque eorum non discernent nec regiones liberabunt iniuriam patientes, quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae. (Liber Baruch 6, 53)

  • Regi autem et hostibus non resistent. Quomodo ergo aestimandum est aut recipiendum quia dii sunt? (Liber Baruch 6, 55)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina