Löydetty 3038 Tulokset: Sun
et in domibus illorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbam rasam, quorum capita nuda sunt. (Liber Baruch 6, 30)
Neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si bonum, poterint retribuere; neque constituere regem possunt neque auferre. (Liber Baruch 6, 33)
Lapidibus de monte similes sunt, lignea et inaurata et inargentata; qui autem excolunt illa, confundentur. (Liber Baruch 6, 38)
quasi ipse possit sentire. Et non possunt ipsi, cum intellexerint, relinquere ea; sensum enim non habent. (Liber Baruch 6, 41)
Omnia autem, quae illis fiunt, falsa sunt; quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos? (Liber Baruch 6, 44)
A fabris et ab aurificibus facti sunt; nihil aliud erunt, nisi id quod volunt artifices. (Liber Baruch 6, 45)
Ipsi etiam, qui ea faciunt, non erunt multi temporis; itaque numquid possunt, quae ab ipsis fabricata sunt, esse dii? (Liber Baruch 6, 46)
Quomodo ergo non est sentiendum quia non sunt dii, qui nec liberant se de bello nec de malis? (Liber Baruch 6, 49)
Nam cum sint lignea et inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt; gentibus universis et regibus manifestum erit quia non sunt dii sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in illis est. (Liber Baruch 6, 50)
Cui ergo non notum est quod non sunt dii? (Liber Baruch 6, 51)
Iudicium quoque eorum non discernent nec regiones liberabunt iniuriam patientes, quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae. (Liber Baruch 6, 53)
Regi autem et hostibus non resistent. Quomodo ergo aestimandum est aut recipiendum quia dii sunt? (Liber Baruch 6, 55)