Fundar 1879 Resultados para: Spe
Et contempserunt omnes inhabitantes universam terram verbum Nabuchodonosor regis Assyriorum et non convenerunt cum eo in pugnam, quoniam non timuerunt eum, sed erat adversus eos quasi vir unus. Et remiserunt legatos eius vacuos in despectu faciei eorum. (Liber Iudith 1, 11)
Et cepit Arphaxad in montibus Ragau et iaculatus est eum iaculis suis et disperdidit eum usque in illum diem. (Liber Iudith 1, 15)
Et Ioachim sacerdos magnus et omnes adstantes ante conspectum Domini sacerdotes et deservientes Domino praecincti ciliciis lumbos suos offerebant holocaustum instantiae et vota et voluntaria munera populi. (Liber Iudith 4, 14)
Et, usquedum non peccarent in conspectu Dei sui, erant cum ipsis bona, quia Deus odiens iniquitatem cum ipsis est. (Liber Iudith 5, 17)
Et nunc revertentes ad Deum suum ascenderunt a dispersione, qua dispersi fuerant, et possederunt Ierusalem, ubi sanctuarium eorum est, et inhabitaverunt in montana, quia erat deserta. (Liber Iudith 5, 19)
“Et quis es tu, Achior, et mercennarii Ephraim, quoniam prophetasti nobis sicut hodie et dixisti quoniam genus filiorum Israel non expugnatur, quoniam Deus eorum proteget eos? Et quis est Deus, nisi Nabuchodonosor rex omnis terrae? Hic mittet potestatem suam et disperdet eos a facie terrae, et non liberabit eos Deus eorum. (Liber Iudith 6, 2)
Et, si speras corde tuo quoniam non capientur, non concidat facies tua. Locutus sum, et nihil decidet verborum meorum”. (Liber Iudith 6, 9)
Et dispersit plebem unumquemque in castra sua, et super muros et turres civitatis abierunt, et mulieres et filios in domus suas dimiserunt; et erant in magna humilitate valde. (Liber Iudith 7, 32)
Et erat bona in aspectu et formosa facie valde et prudens in corde et bona in sensu et erat honesta valde, quia reliquerat ei Manasses vir eius filius Ioseph filii Achitob filii Melchis filii Eliab filii Nathanael filii Surisaddai filii Simeon filii Israel aurum et argentum et pueros et puellas et pecora et praedia, et manebat in eis; (Liber Iudith 8, 7)
quoniam, si noluerit in his quinque diebus adiuvare nos, ipse habet potestatem, in quibus diebus velit, protegere aut disperdere nos ante faciem inimicorum nostrorum. (Liber Iudith 8, 15)
pro quibus traditi sunt in gladium et in rapinam patres nostri et ceciderunt casum magnum ante conspectum inimicorum nostrorum. (Liber Iudith 8, 19)
Nos autem alium Deum nescimus praeter eum, a quo speramus quia non despiciet nos nec auferet salutare suum a genere nostro. (Liber Iudith 8, 20)