Fundar 1879 Resultados para: Spe
In illa die contristata est animo puella et lacrimata est et ascendens in superiorem locum patris sui voluit laqueo se suspendere. Et cogitavit iterum et dixit: “Ne forte improperent patri meo et dicant: “Unicam habuisti filiam carissimam, et haec laqueo se suspendit ex malis”; et deducam senectam patris mei cum tristitia ad inferos. Utilius mihi est non me laqueo suspendere, sed deprecari Dominum, ut moriar et iam improperia non audiam in vita mea”. (Liber Thobis 3, 10)
In ipso tempore exaudita est oratio amborum in conspectu claritatis Dei, (Liber Thobis 3, 16)
Et vocavit Thobiam filium suum, et venit ad illum; et dixit illi: “Fili, cum mortuus fuero, sepeli me diligenter et honorem habe matri tuae et noli derelinquere illam omnibus diebus vitae suae et fac, quod bonum est in conspectu eius, et noli contristare spiritum eius in ullo. (Liber Thobis 4, 3)
quoniam, agente te veritatem, prospera erunt itinera in operibus tuis et in omnibus, qui faciunt iustitiam. (Liber Thobis 4, 6)
Noli vereri, fili, quia pauperem vitam gessimus. Habes multa bona, si timueris Deum et recesseris ab omni peccato et bene egeris in conspectu Domini Dei tui”. (Liber Thobis 4, 21)
Sed vides quomodo Raguel iuraverit, cuius iuramentum spernere non possum”. (Liber Thobis 9, 4)
Asperge fel piscis in oculis eius; et detrahet medicamentum et decoriabit albugines de oculis eius. Et respiciet pater tuus et videbit lumen”. (Liber Thobis 11, 8)
Et nunc, quando orabas tu et Sara, ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Domini; et, cum sepeliebas mortuos, similiter. (Liber Thobis 12, 12)
Confitemini illi, filii Israel, coram nationibus, quia ipse dispersit vos in illis (Liber Thobis 13, 3)
Flagellabit vos ob iniquitates vestras et omnium miserebitur vestrum et colliget vos ab omnibus nationibus, ubicumque dispersi fueritis. (Liber Thobis 13, 5)
et recurre in Mediam, quoniam credo ego verbo Dei, quod locutus est Nahum in Nineven, quia omnia erunt et venient super Assyriam et Nineven, quae locuti sunt prophetae Israel, quos misit Deus; omnia evenient, nihilque minuetur ex omnibus verbis, sed omnia contingent temporibus suis. Et in Media erit salus magis quam in Assyriis et quam in Babylone, quia scio ego et credo quoniam omnia, quae dixit Deus, erunt. Et perficientur, et non excidet verbum de sermonibus. Et fratres nostri, qui habitant in terra Israel, omnes dispergentur et captivi ducentur a terra optima. Et erit omnis terra Israel deserta, et Samaria et Ierusalem erit deserta, et domus Dei in tristitia erit et incendetur et erit deserta usque in tempus. (Liber Thobis 14, 4)
Et convenerunt in pugnam omnes inhabitantes montanam et omnes inhabitantes Euphraten et Tigrin et Hidaspen et campos Arioch regis Elymaeorum. Et convenerunt gentes multae valde ad bellum filiorum Chaldaeorum. (Liber Iudith 1, 6)