Fundar 2771 Resultados para: Sit
Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Caesaream; et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci. (Actus Apostolorum 25, 6)
Haesitans autem ego de huiusmodi quaestione, dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis. (Actus Apostolorum 25, 20)
sequenti autem die, devenimus Sidonem, et humane tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere. (Actus Apostolorum 27, 3)
Aspirante autem austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent, propius legebant Cretam. (Actus Apostolorum 27, 13)
Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur euroaquilo; (Actus Apostolorum 27, 14)
centurio autem volens servare Paulum prohibuit eos a consilio iussitque eos, qui possent natare, mittere se primos et ad terram exire (Actus Apostolorum 27, 43)
Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et imposuisset super ignem, vipera, a calore cum processisset, invasit manum eius. (Actus Apostolorum 28, 3)
Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius, ad invicem dicebant: “Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, Ultio non permisit vivere”. (Actus Apostolorum 28, 4)
Notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei; ipsi et audient!”. (Actus Apostolorum 28, 28)
Mansit autem biennio toto in suo conducto; et suscipiebat omnes, qui ingrediebantur ad eum, (Actus Apostolorum 28, 29)
insipientes, incompositos, sine affectione, sine misericordia. (Epistula ad Romanos 1, 31)
Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: “Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris”. (Epistula ad Romanos 3, 4)