Mosaico decorativo

Found 2771 Results for: Sit

  • Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Caesaream; et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci. (Actus Apostolorum 25, 6)

  • Haesitans autem ego de huiusmodi quaestione, dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis. (Actus Apostolorum 25, 20)

  • sequenti autem die, devenimus Sidonem, et humane tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere. (Actus Apostolorum 27, 3)

  • Aspirante autem austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent, propius legebant Cretam. (Actus Apostolorum 27, 13)

  • Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur euroaquilo; (Actus Apostolorum 27, 14)

  • centurio autem volens servare Paulum prohibuit eos a consilio iussitque eos, qui possent natare, mittere se primos et ad terram exire (Actus Apostolorum 27, 43)

  • Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et imposuisset super ignem, vipera, a calore cum processisset, invasit manum eius. (Actus Apostolorum 28, 3)

  • Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius, ad invicem dicebant: “Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, Ultio non permisit vivere”. (Actus Apostolorum 28, 4)

  • Notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei; ipsi et audient!”. (Actus Apostolorum 28, 28)

  • Mansit autem biennio toto in suo conducto; et suscipiebat omnes, qui ingrediebantur ad eum, (Actus Apostolorum 28, 29)

  • insipientes, incompositos, sine affectione, sine misericordia. (Epistula ad Romanos 1, 31)

  • Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: “Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris”. (Epistula ad Romanos 3, 4)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina