Fundar 1219 Resultados para: Sin
Properans enim homo sine querela propugnavit, proferens servitutis suae scutum: orationem et per incensum deprecationem; restitit irae et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. (Liber Sapientiae 18, 21)
Impiis autem usque in novissimum sine misericor dia ira supervenit; praesciebat enim et futura illorum, (Liber Sapientiae 19, 1)
Nam nubes castra eorum obumbrans, et ex aqua, quae ante erat, emersio terrae aridae apparuit: e mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de fluctu violento, (Liber Sapientiae 19, 7)
Et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis, quae ante facta erant, argumentis per vim fulminum: iuste enim patiebantur secundum suas nequitias; etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt. (Liber Sapientiae 19, 13)
Nam, qui sine timore est, non poterit iustificari; iracundia enim animositatis illius subversio illi erit. (Liber Ecclesiasticus 1, 28)
gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii mater sine honore. (Liber Ecclesiasticus 3, 13)
Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et species vana decepit sensus illorum. Sine pupilla deerit lux, sine scientia deerit sapientia. (Liber Ecclesiasticus 3, 26)
Declina pauperi sine tristitia aurem tuam et redde debitum tuum et responde illi pacifica in mansuetudine. (Liber Ecclesiasticus 4, 8)
De propitiato peccato noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum (Liber Ecclesiasticus 5, 5)
Si est tibi intellectus, responde proximo; sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris. (Liber Ecclesiasticus 5, 14)
Multi pacifici sint tibi, et consiliarius sit tibi unus de mille. (Liber Ecclesiasticus 6, 6)
ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus et servire magnatis sine querela. (Liber Ecclesiasticus 8, 10)