Mosaico decorativo

Encontrados 1219 resultados para: Sin

  • Properans enim homo sine querela propugnavit, proferens servitutis suae scutum: orationem et per incensum deprecationem; restitit irae et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. (Liber Sapientiae 18, 21)

  • Impiis autem usque in novissimum sine misericor dia ira supervenit; praesciebat enim et futura illorum, (Liber Sapientiae 19, 1)

  • Nam nubes castra eorum obumbrans, et ex aqua, quae ante erat, emersio terrae aridae apparuit: e mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de fluctu violento, (Liber Sapientiae 19, 7)

  • Et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis, quae ante facta erant, argumentis per vim fulminum: iuste enim patiebantur secundum suas nequitias; etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt. (Liber Sapientiae 19, 13)

  • Nam, qui sine timore est, non poterit iustificari; iracundia enim animositatis illius subversio illi erit. (Liber Ecclesiasticus 1, 28)

  • gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii mater sine honore. (Liber Ecclesiasticus 3, 13)

  • Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et species vana decepit sensus illorum. Sine pupilla deerit lux, sine scientia deerit sapientia. (Liber Ecclesiasticus 3, 26)

  • Declina pauperi sine tristitia aurem tuam et redde debitum tuum et responde illi pacifica in mansuetudine. (Liber Ecclesiasticus 4, 8)

  • De propitiato peccato noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum (Liber Ecclesiasticus 5, 5)

  • Si est tibi intellectus, responde proximo; sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris. (Liber Ecclesiasticus 5, 14)

  • Multi pacifici sint tibi, et consiliarius sit tibi unus de mille. (Liber Ecclesiasticus 6, 6)

  • ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus et servire magnatis sine querela. (Liber Ecclesiasticus 8, 10)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina