Mosaico decorativo

Fundar 1461 Resultados para: Rex

  • Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel et impetu facto pugnabant contra eum. Et exclamavit Iosaphat; (Liber I Regum 22, 32)

  • intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel et cessaverunt ab eo. (Liber I Regum 22, 33)

  • Aggravatum est ergo proelium in die illa; et rex Israel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagae in sinum currus. (Liber I Regum 22, 35)

  • Mortuus est igitur rex et perlatus est Samariam; sepelieruntque regem in Samaria. (Liber I Regum 22, 37)

  • Nec erat tunc rex in Edom sed praefectus regius. (Liber I Regum 22, 48)

  • Rex vero Iosaphat fecerat naves Tharsis, quae navigarent in Ophir propter aurum; et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber. (Liber I Regum 22, 49)

  • Misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta, qui erant sub eo; qui ascendit ad eum sedentique in vertice montis ait: “Homo Dei, rex praecepit, ut descendas”. (Liber II Regum 1, 9)

  • Rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et quinquaginta cum eo; qui locutus est illi: “Homo Dei, haec dicit rex: “Festina, descende!””. (Liber II Regum 1, 11)

  • Locutus est autem angelus Domini ad Eliam dicens: “Descende cum eo, ne timeas”. Surrexit igitur et descendit cum eo ad regem (Liber II Regum 1, 15)

  • Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israel centum milia agnorum et lanam centum milium arietum. (Liber II Regum 3, 4)

  • Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israel; (Liber II Regum 3, 6)

  • profectusque misit ad Iosaphat regem Iudae dicens: “Rex Moab recessit a me. Vis venire mecum contra Moab ad proelium?”. Qui respondit: “Ascendam. Qui meus est tuus est, populus meus populus tuus, equi mei equi tui”. (Liber II Regum 3, 7)


"Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor". São Padre Pio de Pietrelcina