Encontrados 1461 resultados para: Rex
Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel et impetu facto pugnabant contra eum. Et exclamavit Iosaphat; (Liber I Regum 22, 32)
intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel et cessaverunt ab eo. (Liber I Regum 22, 33)
Aggravatum est ergo proelium in die illa; et rex Israel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagae in sinum currus. (Liber I Regum 22, 35)
Mortuus est igitur rex et perlatus est Samariam; sepelieruntque regem in Samaria. (Liber I Regum 22, 37)
Nec erat tunc rex in Edom sed praefectus regius. (Liber I Regum 22, 48)
Rex vero Iosaphat fecerat naves Tharsis, quae navigarent in Ophir propter aurum; et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber. (Liber I Regum 22, 49)
Misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta, qui erant sub eo; qui ascendit ad eum sedentique in vertice montis ait: “Homo Dei, rex praecepit, ut descendas”. (Liber II Regum 1, 9)
Rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et quinquaginta cum eo; qui locutus est illi: “Homo Dei, haec dicit rex: “Festina, descende!””. (Liber II Regum 1, 11)
Locutus est autem angelus Domini ad Eliam dicens: “Descende cum eo, ne timeas”. Surrexit igitur et descendit cum eo ad regem (Liber II Regum 1, 15)
Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israel centum milia agnorum et lanam centum milium arietum. (Liber II Regum 3, 4)
Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israel; (Liber II Regum 3, 6)
profectusque misit ad Iosaphat regem Iudae dicens: “Rex Moab recessit a me. Vis venire mecum contra Moab ad proelium?”. Qui respondit: “Ascendam. Qui meus est tuus est, populus meus populus tuus, equi mei equi tui”. (Liber II Regum 3, 7)