Mosaico decorativo

Fundar 20258 Resultados para: Re

  • Negavit Sara dicens: “Non risi”, timore perterrita. Ille autem dixit: “Non; sed risisti”. (Liber Genesis 18, 15)

  • Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam; et Abraham simul gradiebatur deducens eos. (Liber Genesis 18, 16)

  • Dixitque Dominus: “Num celare potero Abraham, quae gesturus sum, (Liber Genesis 18, 17)

  • Descendam et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint an non; sciam”. (Liber Genesis 18, 21)

  • Et appropinquans ait: “Numquid vere perdes iustum cum impio? (Liber Genesis 18, 23)

  • Si forte fuerint quinquaginta iusti in civitate, vere perdes et non parces loco illi propter quinquaginta iustos, si fuerint in eo? (Liber Genesis 18, 24)

  • Absit a te, ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio, fiatque iustus sicut impius; absit a te. Nonne iudex universae terrae faciet iudicium?”. (Liber Genesis 18, 25)

  • Respondensque Abraham ait: “Ecce coepi loqui ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. (Liber Genesis 18, 27)

  • “Ne, quaeso, inquit, indignetur Dominus meus, si loquar. Si forte ibi inventi fuerint triginta?”. Respondit: “Non faciam, si invenero ibi triginta”. (Liber Genesis 18, 30)

  • Abiit Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham; et ille reversus est in locum suum. (Liber Genesis 18, 33)

  • Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terram (Liber Genesis 19, 1)

  • Compulit illos oppido, et diverterunt ad eum. Ingressisque domum illius fecit convivium et coxit azyma, et comederunt. (Liber Genesis 19, 3)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina