Trouvé 20258 Résultats pour: Re
Negavit Sara dicens: “Non risi”, timore perterrita. Ille autem dixit: “Non; sed risisti”. (Liber Genesis 18, 15)
Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam; et Abraham simul gradiebatur deducens eos. (Liber Genesis 18, 16)
Dixitque Dominus: “Num celare potero Abraham, quae gesturus sum, (Liber Genesis 18, 17)
Descendam et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint an non; sciam”. (Liber Genesis 18, 21)
Et appropinquans ait: “Numquid vere perdes iustum cum impio? (Liber Genesis 18, 23)
Si forte fuerint quinquaginta iusti in civitate, vere perdes et non parces loco illi propter quinquaginta iustos, si fuerint in eo? (Liber Genesis 18, 24)
Absit a te, ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio, fiatque iustus sicut impius; absit a te. Nonne iudex universae terrae faciet iudicium?”. (Liber Genesis 18, 25)
Respondensque Abraham ait: “Ecce coepi loqui ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. (Liber Genesis 18, 27)
“Ne, quaeso, inquit, indignetur Dominus meus, si loquar. Si forte ibi inventi fuerint triginta?”. Respondit: “Non faciam, si invenero ibi triginta”. (Liber Genesis 18, 30)
Abiit Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham; et ille reversus est in locum suum. (Liber Genesis 18, 33)
Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terram (Liber Genesis 19, 1)
Compulit illos oppido, et diverterunt ad eum. Ingressisque domum illius fecit convivium et coxit azyma, et comederunt. (Liber Genesis 19, 3)