Mosaico decorativo

Fundar 20258 Resultados para: Re

  • Spiritus et aqua et sanguis; et hi tres in unum sunt. (Epistula I Ioannis 5, 8)

  • Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo. (Epistula I Ioannis 5, 10)

  • Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomen Filii Dei. (Epistula I Ioannis 5, 13)

  • Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget. (Epistula I Ioannis 5, 16)

  • Presbyter electae dominae et filiis eius, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes, qui noverunt veritatem, (Epistula II Ioannis 1, 1)

  • Erit nobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre et a Iesu Christo, Filio Patris, in veritate et caritate. (Epistula II Ioannis 1, 3)

  • Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre. (Epistula II Ioannis 1, 4)

  • Quoniam multi seductores prodierunt in mundum, qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne; hic est seductor et antichristus. (Epistula II Ioannis 1, 7)

  • Omnis, qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi, Deum non habet; qui permanet in doctri na, hic et Patrem et Filium habet. (Epistula II Ioannis 1, 9)

  • Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite accipere eum in domum nec “Ave” ei dixeritis; (Epistula II Ioannis 1, 10)

  • Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum; spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui, ut gaudium nostrum plenum sit. (Epistula II Ioannis 1, 12)

  • Presbyter Gaio carissimo, quem ego diligo in veritate. (Epistula III Ioannis 1, 1)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina