Trouvé 20258 Résultats pour: Re
Spiritus et aqua et sanguis; et hi tres in unum sunt. (Epistula I Ioannis 5, 8)
Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo. (Epistula I Ioannis 5, 10)
Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomen Filii Dei. (Epistula I Ioannis 5, 13)
Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget. (Epistula I Ioannis 5, 16)
Presbyter electae dominae et filiis eius, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes, qui noverunt veritatem, (Epistula II Ioannis 1, 1)
Erit nobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre et a Iesu Christo, Filio Patris, in veritate et caritate. (Epistula II Ioannis 1, 3)
Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre. (Epistula II Ioannis 1, 4)
Quoniam multi seductores prodierunt in mundum, qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne; hic est seductor et antichristus. (Epistula II Ioannis 1, 7)
Omnis, qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi, Deum non habet; qui permanet in doctri na, hic et Patrem et Filium habet. (Epistula II Ioannis 1, 9)
Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite accipere eum in domum nec “Ave” ei dixeritis; (Epistula II Ioannis 1, 10)
Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum; spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui, ut gaudium nostrum plenum sit. (Epistula II Ioannis 1, 12)
Presbyter Gaio carissimo, quem ego diligo in veritate. (Epistula III Ioannis 1, 1)