Fundar 20258 Resultados para: Re
Et hi omnes testimonium per fidem consecuti non reportaverunt promissionem, (Epistula ad Hebraeos 11, 39)
Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis consummarentur. (Epistula ad Hebraeos 11, 40)
aspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum, qui pro gaudio sibi proposito sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera throni Dei sedet. (Epistula ad Hebraeos 12, 2)
Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes. (Epistula ad Hebraeos 12, 3)
Nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes; (Epistula ad Hebraeos 12, 4)
et obliti estis exhortationis, quae vobis tamquam filiis loquitur: “Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini neque deficias, dum ab eo argueris: (Epistula ad Hebraeos 12, 5)
quem enim diligit, Dominus castigat, flagellat autem omnem filium, quem recipit”. (Epistula ad Hebraeos 12, 6)
Deinde patres quidem carnis nostrae habebamus eruditores et reverebamur; non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus? (Epistula ad Hebraeos 12, 9)
Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris; postea autem fructum pacificum exercitatis per eam reddit iustitiae. (Epistula ad Hebraeos 12, 11)
Propter quod remissas manus et soluta genua erigite (Epistula ad Hebraeos 12, 12)
et gressus rectos facite pedibus vestris, ut, quod claudum est, non extorqueatur, magis autem sanetur. (Epistula ad Hebraeos 12, 13)
Scitis enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est; non enim invenit paenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. (Epistula ad Hebraeos 12, 17)