Mosaico decorativo

Encontrados 20258 resultados para: Re

  • Et hi omnes testimonium per fidem consecuti non reportaverunt promissionem, (Epistula ad Hebraeos 11, 39)

  • Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis consummarentur. (Epistula ad Hebraeos 11, 40)

  • aspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum, qui pro gaudio sibi proposito sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera throni Dei sedet. (Epistula ad Hebraeos 12, 2)

  • Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes. (Epistula ad Hebraeos 12, 3)

  • Nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes; (Epistula ad Hebraeos 12, 4)

  • et obliti estis exhortationis, quae vobis tamquam filiis loquitur: “Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini neque deficias, dum ab eo argueris: (Epistula ad Hebraeos 12, 5)

  • quem enim diligit, Dominus castigat, flagellat autem omnem filium, quem recipit”. (Epistula ad Hebraeos 12, 6)

  • Deinde patres quidem carnis nostrae habebamus eruditores et reverebamur; non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus? (Epistula ad Hebraeos 12, 9)

  • Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris; postea autem fructum pacificum exercitatis per eam reddit iustitiae. (Epistula ad Hebraeos 12, 11)

  • Propter quod remissas manus et soluta genua erigite (Epistula ad Hebraeos 12, 12)

  • et gressus rectos facite pedibus vestris, ut, quod claudum est, non extorqueatur, magis autem sanetur. (Epistula ad Hebraeos 12, 13)

  • Scitis enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est; non enim invenit paenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. (Epistula ad Hebraeos 12, 17)


"Cuide de estar sempre em estado de graça." São Padre Pio de Pietrelcina