Mosaico decorativo

Fundar 20258 Resultados para: Re

  • Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii. (Liber Exodus 37, 29)

  • Fecit et altare holocausti de lignis acaciae quinque cubi torum per quadrum et trium in altitudine, (Liber Exodus 38, 1)

  • Et in usus eius paravit ex aere vasa diversa: lebetes, vatilla et pateras, fuscinulas et ignium receptacula. (Liber Exodus 38, 3)

  • Craticulamque eius in modum retis fecit aeneam subter marginem altaris ab imo usque ad medium eius, (Liber Exodus 38, 4)

  • induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis et intus vacuum. (Liber Exodus 38, 7)

  • Fecit et atrium, in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum; (Liber Exodus 38, 9)

  • In ea vero plaga, quae ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis; et unci columnarum anulique earum argentei. (Liber Exodus 38, 12)

  • et in parte altera ­ quia inter utraque introitum tabernaculi fecit ­ quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnaeque tres et bases totidem. (Liber Exodus 38, 15)

  • Cuncta atrii tentoria in circuitu ex bysso retorta texuerat. (Liber Exodus 38, 16)

  • Bases columnarum fuere aeneae, unci autem earum et anuli earum argentei et capita earum vestivit argento et omnes columnas atrii cinxit anulis argenteis. (Liber Exodus 38, 17)

  • Et in introitu eius opere plumario fecit velum ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta; quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant. (Liber Exodus 38, 18)

  • Columnae autem in ingressu fuere quattuor cum basibus aeneis, uncis argenteis; capitaque et anulos earum vestivit argento. (Liber Exodus 38, 19)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina