Talált 20258 Eredmények: Re
Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii. (Liber Exodus 37, 29)
Fecit et altare holocausti de lignis acaciae quinque cubi torum per quadrum et trium in altitudine, (Liber Exodus 38, 1)
Et in usus eius paravit ex aere vasa diversa: lebetes, vatilla et pateras, fuscinulas et ignium receptacula. (Liber Exodus 38, 3)
Craticulamque eius in modum retis fecit aeneam subter marginem altaris ab imo usque ad medium eius, (Liber Exodus 38, 4)
induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis et intus vacuum. (Liber Exodus 38, 7)
Fecit et atrium, in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum; (Liber Exodus 38, 9)
In ea vero plaga, quae ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis; et unci columnarum anulique earum argentei. (Liber Exodus 38, 12)
et in parte altera quia inter utraque introitum tabernaculi fecit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnaeque tres et bases totidem. (Liber Exodus 38, 15)
Cuncta atrii tentoria in circuitu ex bysso retorta texuerat. (Liber Exodus 38, 16)
Bases columnarum fuere aeneae, unci autem earum et anuli earum argentei et capita earum vestivit argento et omnes columnas atrii cinxit anulis argenteis. (Liber Exodus 38, 17)
Et in introitu eius opere plumario fecit velum ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta; quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant. (Liber Exodus 38, 18)
Columnae autem in ingressu fuere quattuor cum basibus aeneis, uncis argenteis; capitaque et anulos earum vestivit argento. (Liber Exodus 38, 19)