Mosaico decorativo

Fundar 20258 Resultados para: Re

  • Facies et vectes de lignis acaciae, quinque ad continendas tabulas in uno latere habitaculi (Liber Exodus 26, 26)

  • Ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos, per quos vectes tabulata contineant, quos operies laminis aureis. (Liber Exodus 26, 29)

  • Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, opere polymito, cum cherubim intextis. (Liber Exodus 26, 31)

  • Quod appendes in quattuor columnis de lignis acaciae, quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt uncos aureos, sed bases argenteas. (Liber Exodus 26, 32)

  • Inseres autem velum subter fibulas, intra quod pones arcam testimonii et quo sanctum et sanctum sanctorum dividentur. (Liber Exodus 26, 33)

  • mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere habitaculi meridiano; mensa enim stabit in parte aquilonis. (Liber Exodus 26, 35)

  • Facies et velum in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii. (Liber Exodus 26, 36)

  • Et quinque columnas deaurabis lignorum acaciae, ante quas ducetur velum, quarum erunt unci aurei et bases aeneae. (Liber Exodus 26, 37)

  • Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine. (Liber Exodus 27, 1)

  • Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt, et operies illud aere. (Liber Exodus 27, 2)

  • Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres et vatilla et pateras atque fuscinulas et ignium receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis. (Liber Exodus 27, 3)

  • Craticulamque facies ei in modum retis aeneam, per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei, (Liber Exodus 27, 4)


"Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu." São Padre Pio de Pietrelcina