Gefunden 20258 Ergebnisse für: Re
Facies et vectes de lignis acaciae, quinque ad continendas tabulas in uno latere habitaculi (Liber Exodus 26, 26)
Ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos, per quos vectes tabulata contineant, quos operies laminis aureis. (Liber Exodus 26, 29)
Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, opere polymito, cum cherubim intextis. (Liber Exodus 26, 31)
Quod appendes in quattuor columnis de lignis acaciae, quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt uncos aureos, sed bases argenteas. (Liber Exodus 26, 32)
Inseres autem velum subter fibulas, intra quod pones arcam testimonii et quo sanctum et sanctum sanctorum dividentur. (Liber Exodus 26, 33)
mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere habitaculi meridiano; mensa enim stabit in parte aquilonis. (Liber Exodus 26, 35)
Facies et velum in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii. (Liber Exodus 26, 36)
Et quinque columnas deaurabis lignorum acaciae, ante quas ducetur velum, quarum erunt unci aurei et bases aeneae. (Liber Exodus 26, 37)
Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine. (Liber Exodus 27, 1)
Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt, et operies illud aere. (Liber Exodus 27, 2)
Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres et vatilla et pateras atque fuscinulas et ignium receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis. (Liber Exodus 27, 3)
Craticulamque facies ei in modum retis aeneam, per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei, (Liber Exodus 27, 4)