Fundar 634 Resultados para: Quis
Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum vagantes, eo quod non habeant cibos? (Liber Iob 38, 41)
Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ipsius quis solvit? (Liber Iob 39, 5)
In oculis eius quis capiet eum et in sudibus perforabit nares eius? (Liber Iob 40, 24)
Nemo tam audax, ut suscitet eum. Quis enim resistere potest vultui eius? (Liber Iob 41, 2)
Quis eum aggressus est et salvus fuit? Sub omni caelo quisnam? (Liber Iob 41, 3)
Quis revelabit faciem indumenti eius, et duplicia mandibulae eius quis intrabit? (Liber Iob 41, 5)
Portas vultus eius quis aperiet? Per gyrum dentium eius formido. (Liber Iob 41, 6)
Quis est iste, qui celat consilium absque scientia? Ideo insipienter locutus sum et mirabilia, quae excederent scientiam meam. (Liber Iob 42, 3)
Multi dicunt: “Quis ostendit nobis bona?”. Leva in signum super nos lumen vultus tui, Domine! (Liber Psalmorum 4, 7)
Quoniam non est in morte, qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi? (Liber Psalmorum 6, 6)
Qui dixerunt: “Lingua nostra magnificabimur, labia nostra a nobis sunt; quis noster dominus est?”. (Liber Psalmorum 12, 5)
Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel. (Liber Psalmorum 14, 7)