Mosaico decorativo

Fondare 634 Risultati per: Quis

  • Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum vagantes, eo quod non habeant cibos? (Liber Iob 38, 41)

  • Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ipsius quis solvit? (Liber Iob 39, 5)

  • In oculis eius quis capiet eum et in sudibus perforabit nares eius? (Liber Iob 40, 24)

  • Nemo tam audax, ut suscitet eum. Quis enim resistere potest vultui eius? (Liber Iob 41, 2)

  • Quis eum aggressus est et salvus fuit? Sub omni caelo quisnam? (Liber Iob 41, 3)

  • Quis revelabit faciem indumenti eius, et duplicia mandibulae eius quis intrabit? (Liber Iob 41, 5)

  • Portas vultus eius quis aperiet? Per gyrum dentium eius formido. (Liber Iob 41, 6)

  • Quis est iste, qui celat consilium absque scientia? Ideo insipienter locutus sum et mirabilia, quae excederent scientiam meam. (Liber Iob 42, 3)

  • Multi dicunt: “Quis ostendit nobis bona?”. Leva in signum super nos lumen vultus tui, Domine! (Liber Psalmorum 4, 7)

  • Quoniam non est in morte, qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi? (Liber Psalmorum 6, 6)

  • Qui dixerunt: “Lingua nostra magnificabimur, labia nostra a nobis sunt; quis noster dominus est?”. (Liber Psalmorum 12, 5)

  • Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel. (Liber Psalmorum 14, 7)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina