Fundar 765 Resultados para: Quid
Sciens autem Iesus dixit: “Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 8)
Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 26)
Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: “Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire?”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 10)
Ait: “Etiam”. Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: “Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis?”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 25)
Quid vobis videtur? Si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis, nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam, quae erravit? (Evangelium secundum Matthaeum 18, 11)
Dicunt illi: “Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere?”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 7)
Et ecce unus accedens ait illi: “Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam?”. Qui dixit ei: (Evangelium secundum Matthaeum 19, 16)
“Quid me interrogas de bono? Unus est bonus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 17)
Dicit illi adulescens: “Omnia haec custodivi. Quid adhuc mihi deest?”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 20)
Tunc respondens Petrus dixit ei: “Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis?”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 27)
Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis: “Quid hic statis tota die otiosi?”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 6)
Qui dixit ei: “Quid vis?”. Ait illi: “Dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 21)