Fundar 765 Resultados para: Quid
Et respondi et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quid sunt haec, domine mi?”. (Prophetia Zachariae 6, 4)
Quid enim bonum eius est, et quid pulchrum eius! Frumentum succrescere facit iuvenes, et mustum virgines. (Prophetia Zachariae 9, 17)
Et dicetur ei: “Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum?”. Et dicet: “His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me”. (Prophetia Zachariae 13, 6)
Et hoc rursum facitis: operitis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra; (Prophetia Malachiae 2, 13)
Nonne unitatem fecit carnis et spiritus? Et quid unitas quaerit nisi semen a Deo? Custodite ergo spiritum vestrum; et uxori adulescentiae tuae noli esse infidelis. (Prophetia Malachiae 2, 15)
et dicitis: “Quid locuti sumus contra te?”. Dicitis: “Vanum est servire Deo; et, quod emolumentum, quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? (Prophetia Malachiae 3, 14)
Rursum videbitis quid sit inter iustum et impium, inter servientem Deo et non servientem ei. (Prophetia Malachiae 3, 18)
Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt? (Evangelium secundum Matthaeum 5, 47)
Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, (Evangelium secundum Matthaeum 6, 3)
Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 25)
Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 28)
Nolite ergo solliciti esse dicentes: “Quid manducabimus?”, aut: “Quid bibemus?”, aut: “Quo operiemur?”. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 31)