Fundar 12053 Resultados para: Qui
qui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem. (Actus Apostolorum 13, 31)
Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari, (Actus Apostolorum 13, 38)
in hoc omnis, qui credit, iustificatur. (Actus Apostolorum 13, 39)
“Videte, contemptores, et admiramini et disperdimini, quia opus operor ego in diebus vestris, opus, quod non credetis, si quis enarraverit vobis!””. (Actus Apostolorum 13, 41)
Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum et colentium proselytorum Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis, ut permanerent in gratia Dei. (Actus Apostolorum 13, 43)
Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: “Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. (Actus Apostolorum 13, 46)
Qui vero increduli fuerunt Iudaei, suscitaverunt et exacerbaverunt animas gentium adversus fratres. (Actus Apostolorum 14, 2)
Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Iudaeis, quidam vero cum apostolis. (Actus Apostolorum 14, 4)
Et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suae, qui numquam ambulaverat. (Actus Apostolorum 14, 8)
Hic audivit Paulum loquentem; qui intuitus eum et videns quia haberet fidem, ut salvus fieret, (Actus Apostolorum 14, 9)
et dicentes: “Viri, quid haec facitis? Et nos mortales sumus similes vobis homines, evangelizantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt. (Actus Apostolorum 14, 15)
Qui in praeteritis generationibus permisit omnes gentes ambulare in viis suis; (Actus Apostolorum 14, 16)