Fundar 12053 Resultados para: Qui
quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide. Et apposita est turba multa Domino. (Actus Apostolorum 11, 24)
Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus; (Actus Apostolorum 11, 29)
Videns autem quia placeret Iudaeis, apposuit apprehendere et Petrum — erant autem dies Azymorum — (Actus Apostolorum 12, 3)
Et Petrus quidem servabatur in carcere; oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo. (Actus Apostolorum 12, 5)
Et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum; aestimabat autem se visum videre. (Actus Apostolorum 12, 9)
Et Petrus ad se reversus dixit: “Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum”. (Actus Apostolorum 12, 11)
Consideransque venit ad domum Mariae matris Ioannis, qui cognominatur Marcus, ubi erant multi congregati et orantes. (Actus Apostolorum 12, 12)
Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam de Petro factum esset. (Actus Apostolorum 12, 18)
Herodes autem, cum requisisset eum et non invenisset, interrogatis custodibus, iussit eos abduci; descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commorabatur. (Actus Apostolorum 12, 19)
Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis; at illi unanimes venerunt ad eum et, persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod aleretur regio eorum ab annona regis. (Actus Apostolorum 12, 20)
Barnabas autem et Saulus reversi sunt in Ierusalem expleto ministerio, assumpto Ioanne, qui cognominatus est Marcus. (Actus Apostolorum 12, 25)
Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochiae, pro phetae et doctores: Barnabas et Simeon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manaen, qui erat Herodis tetrarchae collactaneus, et Saulus. (Actus Apostolorum 13, 1)