Fundar 495 Resultados para: Pan

  • Et adolebit ea sacerdos super altare: panis et incensum Domino. (Liber Leviticus 3, 11)

  • adolebitque ea sacerdos super altare: panis et incensum suavissimi odoris omnis adeps Domino. (Liber Leviticus 3, 16)

  • Reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis, et panis absque fermento comedetur in loco sancto; in atrio tabernaculi conventus comedent illam. (Liber Leviticus 6, 9)

  • si pro gratiarum actione fuerit oblatio, offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam ut collyridas olei admixtione conspersas, (Liber Leviticus 7, 12)

  • panes quoque fermentatos cum hostia pacificorum pro gratiarum actione, (Liber Leviticus 7, 13)

  • Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum, (Liber Leviticus 8, 26)

  • Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis dicens: “Coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut mihi praeceptum est: "Aaron et filii eius comedent eos; (Liber Leviticus 8, 31)

  • quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet". (Liber Leviticus 8, 32)

  • Sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius: incensa enim Domini et panem Dei sui offerunt et ideo sancti erunt. (Liber Leviticus 21, 6)

  • Et sanctificabis eum, quia panem Dei sui offert. Sit ergo sanctus tibi, quia ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico vos. (Liber Leviticus 21, 8)

  • “Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo in generationibus suis, qui habuerit maculam, non accedet, ut offerat panem Dei sui; (Liber Leviticus 21, 17)

  • Omnis, qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre incensa Domini nec panem Dei sui. (Liber Leviticus 21, 21)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina