Fundar 495 Resultados para: Pan

  • Et sederunt, ut comederent panem. Attollentes autem oculos viderunt Ismaelitas viatorcs venire de Galaad et camelos eorum portantes tragacanthum et masticem et ladanum in Aegyptum. (Liber Genesis 37, 25)

  • Et reliquit omnia, quae possidebat, in manu Ioseph nec cum eo quidquam aliud noverat nisi panem, quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu. (Liber Genesis 39, 6)

  • coeperunt venire septem anni inopiae, quos praedixerat Ioseph, et in universo orbe fames praevaluit; in cuncta autem terra Aegypti erat panis. (Liber Genesis 41, 54)

  • Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Ioseph meridie; audierant enim quod ibi comesturi essent panem. (Liber Genesis 43, 25)

  • Rursumque, lota facie, egressus continuit se et ait: “Ponite panes”. (Liber Genesis 43, 31)

  • vestimentis mutatoriis. Patri suo misit similiter asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas triticum et panem et cibum pro itinere portantes. (Liber Genesis 45, 23)

  • In tota terra panis deerat, et oppresserat fames terram valde, defecitque terra Aegypti et terra Chanaan prae fame. (Liber Genesis 47, 13)

  • Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens: “Da nobis panes! Quare morimur coram te, deficiente pecunia?”. (Liber Genesis 47, 15)

  • Aser, pinguis panis eius, et praebebit delicias regales. (Liber Genesis 49, 20)

  • At ille: “Ubi est?”, inquit. “Quare dimisistis hominem? Vocate eum, ut comedat panem”. (Liber Exodus 2, 20)

  • et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis amaris. (Liber Exodus 12, 8)

  • Coxeruntque farinam, quam dudum de Aegypto conspersam tulerant, et fecerunt subcinericios panes azymos; neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram; nec pulmenti quidquam occurrerant praeparare. (Liber Exodus 12, 39)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina