Fundar 495 Resultados para: Pan
Nonne frangere esurienti panem tuum, et egenos, vagos inducere in domum? Cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne despexeris. (Liber Isaiae 58, 7)
Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus inquinatus universae iustitiae nostrae; et marcuimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos. (Liber Isaiae 64, 5)
Expandi manus meas tota die ad populum rebellem, qui graditur in via non bona post cogitationes suas; (Liber Isaiae 65, 2)
Lupus et agnus pascentur simul, et leo sicut bos comedet paleas, et serpenti pulvis panis eius. Non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo”, dicit Dominus. (Liber Isaiae 65, 25)
Et dixit Dominus ad me: “Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae; (Liber Ieremiae 1, 14)
Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperae; vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas: “Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectores!”. (Liber Ieremiae 4, 31)
Et comedet segetes tuas et panem tuum, devorabit filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet vineam tuam et ficum tuam; et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio. (Liber Ieremiae 5, 17)
et expandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli, quae dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et quae quaesierunt et adoraverunt; non colligentur et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt. (Liber Ieremiae 8, 2)
Et mandabo super eos quattuor species, dicit Dominus: gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum. (Liber Ieremiae 15, 3)
Et non frangent lugenti panem ad consolandum super mortuo et non dabunt ei calicem ad consolandum super patre suo et matre. (Liber Ieremiae 16, 7)
“Vae pastoribus, qui disper dunt et dissipant gregem pascuae meae!, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 1)
Rursumque aedificabo te, et aedificaberis, virgo Israel; adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium. (Liber Ieremiae 31, 4)