Fundar 495 Resultados para: Pan
cuncta oratio et deprecatio, quae acciderit omni homini de populo tuo Israel; si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domo hac, (Liber I Regum 8, 38)
Factum est autem cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini; utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat in caelum. (Liber I Regum 8, 54)
Responditque vir Dei ad regem: “Si dederis mihi mediam partem domus tuae, non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto; (Liber I Regum 13, 8)
sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis: “Non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam, qua venisti””. (Liber I Regum 13, 9)
Dixit ad eum: “Veni mecum domum, ut comedas panem”. (Liber I Regum 13, 15)
Qui ait: “Non possum reverti neque venire tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto; (Liber I Regum 13, 16)
sic enim dictum est mihi in sermone Domini: “Non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam, qua ieris””. (Liber I Regum 13, 17)
Qui ait illi: “Et ego propheta sum similis tui; et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens: “Reduc eum tecum in domum tuam, et comedat panem et bibat aquam””. Fefellit eum (Liber I Regum 13, 18)
et reduxit secum; comedit ergo panem in domo eius et bibit aquam. (Liber I Regum 13, 19)
et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco, in quo praecepit tibi, ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum”. (Liber I Regum 13, 22)
Cumque comedisset panem et bibisset, stravit sibi asinum prophetae, qui reduxerat eum; (Liber I Regum 13, 23)
Tolle quoque in manu tua decem panes et crustula et vas mellis et vade ad illum: ipse indicabit tibi quid eventurum sit puero”. (Liber I Regum 14, 3)