Fundar 12332 Resultados para: Os
Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat. (Liber Exodus 1, 5)
Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph; (Liber Exodus 1, 8)
venite, prudenter agamus cum eo, ne forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra”. (Liber Exodus 1, 10)
Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus; aedificaveruntque urbes promptuarias pharaoni, Phithom et Ramesses. (Liber Exodus 1, 11)
Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant. (Liber Exodus 1, 12)
Formidaveruntque filios Israel Aegyptii et in servitutem redegerunt eos (Liber Exodus 1, 13)
Quibus ad se accersitis rex ait: “Quidnam est hoc, quod facere voluistis, ut pueros servaretis?”. (Liber Exodus 1, 18)
et, quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos. (Liber Exodus 1, 21)
Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice; posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis, (Liber Exodus 2, 3)
Cui soror pueri: “Vis, inquit, ut vadam et vocem tibi mulierem Hebraeam, quae nutrire possit tibi infantulum?”. (Liber Exodus 2, 7)
In diebus illis, postquam creverat, Moyses egressus est ad fratres suos; viditque afflictionem eorum et virum Aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis. (Liber Exodus 2, 11)
Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei, qui faciebat iniuriam: “Quare percutis proximum tuum?”. (Liber Exodus 2, 13)