Mosaico decorativo

Löydetty 12332 Tulokset: Os

  • Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat. (Liber Exodus 1, 5)

  • Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph; (Liber Exodus 1, 8)

  • venite, prudenter agamus cum eo, ne forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra”. (Liber Exodus 1, 10)

  • Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus; aedificaveruntque urbes promptuarias pharaoni, Phithom et Ramesses. (Liber Exodus 1, 11)

  • Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant. (Liber Exodus 1, 12)

  • Formidaveruntque filios Israel Aegyptii et in servitutem redegerunt eos (Liber Exodus 1, 13)

  • Quibus ad se accersitis rex ait: “Quidnam est hoc, quod facere voluistis, ut pueros servaretis?”. (Liber Exodus 1, 18)

  • et, quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos. (Liber Exodus 1, 21)

  • Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice; posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis, (Liber Exodus 2, 3)

  • Cui soror pueri: “Vis, inquit, ut vadam et vocem tibi mulierem Hebraeam, quae nutrire possit tibi infantulum?”. (Liber Exodus 2, 7)

  • In diebus illis, postquam creverat, Moyses egressus est ad fratres suos; viditque afflictionem eorum et virum Aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis. (Liber Exodus 2, 11)

  • Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei, qui faciebat iniuriam: “Quare percutis proximum tuum?”. (Liber Exodus 2, 13)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina