Mosaico decorativo

Fundar 1504 Resultados para: Omnes

  • Isti frequentabant domum Ioachim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia. (Prophetia Danielis 13, 6)

  • Flebant igitur sui et omnes, qui videbant eam. (Prophetia Danielis 13, 33)

  • Erat autem Daniel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius. (Prophetia Danielis 14, 2)

  • Et foveam Settim profundam fecerunt; ego autem castigabo vos omnes. (Prophetia Osee 5, 2)

  • Omnes adulterantes; quasi clibanus succensus illi, pistor cessat excitare ignem a commixtione fermenti, donec fermentetur totum. (Prophetia Osee 7, 4)

  • Omnes calefacti sunt quasi clibanus et devorant iudices suos. Omnes reges eorum ceciderunt; non est qui clamet in eis ad me. (Prophetia Osee 7, 7)

  • Noli laetari, Israel; noli exsultare sicut populi, quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici. (Prophetia Osee 9, 1)

  • Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei sacrificia eorum; quasi panis lugentium erunt eis: omnes, qui comedent eum, contaminabuntur, quia panis eorum erit tantummodo pro vita ipsorum; non intrabit in domum Domini. (Prophetia Osee 9, 4)

  • Speculatur Ephraim, populus Dei mei, prophetam; laqueus aucupis super omnes vias eius, inimicitiae in ipsa domo Dei eius. (Prophetia Osee 9, 8)

  • Omnes nequitiae eorum in Galgala, profecto ibi exosos habui eos. Propter malitiam operum eorum de domo mea eiciam eos. Non addam ut diligam eos; omnes principes eorum rebelles. (Prophetia Osee 9, 15)

  • Consurget tumultus in populo tuo, et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastavit Salman Betharbeel in die proelii, matre super filios allisa. (Prophetia Osee 10, 14)

  • Et dixit Ephraim: “Verumtamen dives effectus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi”. (Prophetia Osee 12, 9)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina