Trouvé 1504 Résultats pour: Omnes
Isti frequentabant domum Ioachim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia. (Prophetia Danielis 13, 6)
Flebant igitur sui et omnes, qui videbant eam. (Prophetia Danielis 13, 33)
Erat autem Daniel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius. (Prophetia Danielis 14, 2)
Et foveam Settim profundam fecerunt; ego autem castigabo vos omnes. (Prophetia Osee 5, 2)
Omnes adulterantes; quasi clibanus succensus illi, pistor cessat excitare ignem a commixtione fermenti, donec fermentetur totum. (Prophetia Osee 7, 4)
Omnes calefacti sunt quasi clibanus et devorant iudices suos. Omnes reges eorum ceciderunt; non est qui clamet in eis ad me. (Prophetia Osee 7, 7)
Noli laetari, Israel; noli exsultare sicut populi, quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici. (Prophetia Osee 9, 1)
Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei sacrificia eorum; quasi panis lugentium erunt eis: omnes, qui comedent eum, contaminabuntur, quia panis eorum erit tantummodo pro vita ipsorum; non intrabit in domum Domini. (Prophetia Osee 9, 4)
Speculatur Ephraim, populus Dei mei, prophetam; laqueus aucupis super omnes vias eius, inimicitiae in ipsa domo Dei eius. (Prophetia Osee 9, 8)
Omnes nequitiae eorum in Galgala, profecto ibi exosos habui eos. Propter malitiam operum eorum de domo mea eiciam eos. Non addam ut diligam eos; omnes principes eorum rebelles. (Prophetia Osee 9, 15)
Consurget tumultus in populo tuo, et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastavit Salman Betharbeel in die proelii, matre super filios allisa. (Prophetia Osee 10, 14)
Et dixit Ephraim: “Verumtamen dives effectus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi”. (Prophetia Osee 12, 9)