Fundar 899 Resultados para: Mei
Conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcabo eum; et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab umero eorum tolletur”. (Liber Isaiae 14, 25)
Propterea repleti sunt lumbi mei tremore, angustia possedit me sicut angustia parientis; corrui, cum audirem; conturbatus sum, cum viderem. (Liber Isaiae 21, 3)
Propterea dixi: “Recedite a me, amare flebo; nolite incumbere, ut consolemini me super vastitate filiae populi mei”. (Liber Isaiae 22, 4)
Et revelatum est in auribus meis a Domino exercituum: “Certe non dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini!”, dicit Dominus, Deus exercituum. (Liber Isaiae 22, 14)
Anima mea desiderat te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis te quaero. Cum resplenduerint iudicia tua in terra, iustitiam discent habitatores orbis. (Liber Isaiae 26, 9)
Reviviscent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terra defunctos suos edet in lucem. (Liber Isaiae 26, 19)
Super humum populi mei spinae et vepres ascendent, super omnes domos gaudii, super civitatem exsultantem. (Liber Isaiae 32, 13)
Et quomodo averteris faciem unius ex servis domini mei minoribus? Et tamen confidis in Aegypto, in quadriga et in equitibus; (Liber Isaiae 36, 9)
Numquid eruerunt eos dii gentium, quos subverterunt patres mei, Gozan et Charran et Reseph et filios Eden, qui erant in Thelassar? (Liber Isaiae 37, 12)
Ego fodi et bibi aquam alienam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos Aegypti”. (Liber Isaiae 37, 25)
Sicut pullus hirundinis, sic mussitabo, meditabor ut columba; attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum. Domine, vim patior, sponde pro me. (Liber Isaiae 38, 14)
Et dixit: “Quid viderunt in domo tua?”. Et dixit Ezechias: “Omnia, quae in domo mea sunt, viderunt; non fuit res, quam non ostenderim eis in thesauris meis”. (Liber Isaiae 39, 4)