Mosaico decorativo

Löydetty 899 Tulokset: Mei

  • Conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcabo eum; et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab umero eorum tolletur”. (Liber Isaiae 14, 25)

  • Propterea repleti sunt lumbi mei tremore, angustia possedit me sicut angustia parientis; corrui, cum audirem; conturbatus sum, cum viderem. (Liber Isaiae 21, 3)

  • Propterea dixi: “Recedite a me, amare flebo; nolite incumbere, ut consolemini me super vastitate filiae populi mei”. (Liber Isaiae 22, 4)

  • Et revelatum est in auribus meis a Domino exercituum: “Certe non dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini!”, dicit Dominus, Deus exercituum. (Liber Isaiae 22, 14)

  • Anima mea desiderat te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis te quaero. Cum resplenduerint iudicia tua in terra, iustitiam discent habitatores orbis. (Liber Isaiae 26, 9)

  • Reviviscent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terra defunctos suos edet in lucem. (Liber Isaiae 26, 19)

  • Super humum populi mei spinae et vepres ascendent, super omnes domos gaudii, super civitatem exsultantem. (Liber Isaiae 32, 13)

  • Et quomodo averteris faciem unius ex servis domini mei minoribus? Et tamen confidis in Aegypto, in quadriga et in equitibus; (Liber Isaiae 36, 9)

  • Numquid eruerunt eos dii gentium, quos subverterunt patres mei, Gozan et Charran et Reseph et filios Eden, qui erant in Thelassar? (Liber Isaiae 37, 12)

  • Ego fodi et bibi aquam alienam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos Aegypti”. (Liber Isaiae 37, 25)

  • Sicut pullus hirundinis, sic mussitabo, meditabor ut columba; attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum. Domine, vim patior, sponde pro me. (Liber Isaiae 38, 14)

  • Et dixit: “Quid viderunt in domo tua?”. Et dixit Ezechias: “Omnia, quae in domo mea sunt, viderunt; non fuit res, quam non ostenderim eis in thesauris meis”. (Liber Isaiae 39, 4)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina