Mosaico decorativo

Fundar 2237 Resultados para: Lia

  • Ceperuntque filii Israel de fratribus suis ducenta milia mulierum, puerorum et puellarum, et infinitam praedam pertuleruntque eam in Samariam. (Liber II Paralipomenon 28, 8)

  • Humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Israel, eo quod relaxasset ei frenum et contemptui habuisset Dominum. (Liber II Paralipomenon 28, 19)

  • Achaz enim, spoliata domo Domini et domo regis et principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit. (Liber II Paralipomenon 28, 21)

  • immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit: “Dii regum Syriae auxiliantur eis; quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi”, cum e contrario ipsi fuerint ruina ei et universo Israel. (Liber II Paralipomenon 28, 23)

  • Igitur Ezechias regnare coepit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Abi filia Zachariae. (Liber II Paralipomenon 29, 1)

  • En, corruerunt patres nostri gladiis, filii nostri et filiae nostrae et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus. (Liber II Paralipomenon 29, 9)

  • Sanctificaveruntque Domino boves sescentos et oves tria milia. (Liber II Paralipomenon 29, 33)

  • Attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon se humiliaverunt et venerunt Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 30, 11)

  • Ezechias enim rex Iudae praebuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium; principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia; sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo. (Liber II Paralipomenon 30, 24)

  • Sacerdotes recensiti erant per familias, et Levitae a vicesimo anno et supra per ministeria et turmas suas. (Liber II Paralipomenon 31, 17)

  • Et recensita erat universa familia omnis turmae, tam pro uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus, quia in fidelitate servitii ipsorum sanctificati erant omnes. (Liber II Paralipomenon 31, 18)

  • cum illo est brachium carneum, nobiscum autem Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis”. Confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iudae. (Liber II Paralipomenon 32, 8)


"É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual." São Padre Pio de Pietrelcina