Fundar 2237 Resultados para: Lia
tu autem aegrotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies”. (Liber II Paralipomenon 21, 15)
Filius viginti duo annorum erat Ochozias, cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri. (Liber II Paralipomenon 22, 2)
Fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Achab; ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius. (Liber II Paralipomenon 22, 4)
Athalia autem mater eius videns quod mortuus esset filius suus surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Iudae. (Liber II Paralipomenon 22, 10)
Porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochoziae et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur, absconditque cum nutrice sua in cubiculo lectulorum. Iosabeth autem, quae absconderat eum, erat filia regis Ioram, uxor Ioiadae pontificis, soror Ochoziae; et idcirco Athalia non interfecit eum. (Liber II Paralipomenon 22, 11)
Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram. (Liber II Paralipomenon 22, 12)
Qui circumeuntes Iudam congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Iudae et principes familiarum Israel veneruntque in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 23, 2)
Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini. (Liber II Paralipomenon 23, 12)
Laetatusque est omnis populus terrae, et urbs quievit; porro Athalia interfecta est gladio. (Liber II Paralipomenon 23, 21)
Accepit autem ei Ioiada uxores duas, e quibus genuit filios et filias. (Liber II Paralipomenon 24, 3)
Athalia enim impiissima et filii eius dissipaverunt domum Dei et de universis, quae sanctificata fuerant templo Domini, dedicaverunt Baalim”. (Liber II Paralipomenon 24, 7)
Congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin. Et recensuit a viginti annis sursum invenitque trecenta milia iuvenum, qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clipeum. (Liber II Paralipomenon 25, 5)