Fundar 4238 Resultados para: Eum
Et non audiet vos; immittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum, filios Israel, de terra Aegypti per iudicia maxima. (Liber Exodus 7, 4)
Vade ad eum mane. Ecce egredietur ad aquas; et stabis in occursum eius super ripam fluminis. Et virgam, quae conversa est in serpentem, tolles in manu tua (Liber Exodus 7, 15)
dicesque ad eum: Dominus, Deus Hebraeorum, misit me ad te dicens: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto; et usque ad praesens audire noluisti. (Liber Exodus 7, 16)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Ingredere ad pharaonem et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 7, 26)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Consurge diluculo et sta coram pharaone. Egredietur enim ad aquas, et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 8, 16)
Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum; et implebuntur domus Aegyptiorum muscis et etiam humus, in qua fuerint. (Liber Exodus 8, 17)
ponamque divi sionem inter populum meum et populum tuum; cras erit signum istud”. (Liber Exodus 8, 19)
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ingredere ad pharaonem et loquere ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 9, 1)
Dixitque Dominus ad Moysen: “Mane consurge et sta coram pharaone et dices ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi; (Liber Exodus 9, 13)
Idcirco autem servavi te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. (Liber Exodus 9, 16)
Adhuc retines populum meum et non vis dimittere eum? (Liber Exodus 9, 17)
Misitque pharao et vocavit Moysen et Aaron dicens ad eos: “Nunc peccavi; Dominus iustus, ego et populus meus rei. 28 Orate Dominum, ut desinant tonitrua Dei et grando, et dimittam vos, et nequaquam hic ultra manebitis”. 29 Ait Moyses: “Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum; et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra. 30 Novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum”. 31 Linum ergo et hordeum laesum est, eo quod hordeum iam spicas et linum iam folliculos germinaret; 32 triticum autem et far non sunt laesa, quia serotina erant. (Liber Exodus 9, 27)