Fundar 4238 Resultados para: Eum
Dixit ergo ad eum: “Quid est quod tenes in manu tua?”. Respondit: “Virga”. (Liber Exodus 4, 2)
Dixit Dominus ad eum: “Quis fecit os hominis? Aut quis fabricatus est mutum vel surdum vel videntem vel caecum? Nonne ego? (Liber Exodus 4, 11)
Loquere ad eum et pone verba mea in ore eius; et ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis. (Liber Exodus 4, 15)
Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel. (Liber Exodus 4, 22)
Dico tibi: Dimitte filium meum, ut serviat mihi; si autem non vis dimittere eum, ecce ego interficiam filium tuum primogenitum”. (Liber Exodus 4, 23)
Cumque esset in itinere, in deversorio, occurrit ei Dominus et volebat occidere eum. (Liber Exodus 4, 24)
Et dimisit eum, postquam dixerat: “Sponsus sanguinum”, ob circumcisionem. (Liber Exodus 4, 26)
Dixit autem Dominus ad Aaron: “Vade in occursum Moysi in desertum”. Qui perrexit obviam ei in montem Dei et osculatus est eum. (Liber Exodus 4, 27)
Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini, quibus miserat eum, et signa, quae mandaverat. (Liber Exodus 4, 28)
Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron et dixerunt pharaoni: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto”. (Liber Exodus 5, 1)
qui apparui Abraham, Isaac et Iacob ut Deus omnipotens; et nomen meum Dominum non indicavi eis. (Liber Exodus 6, 3)
Dixitque Dominus ad Moysen: “Ecce constitui te deum pha raonis, et Aaron frater tuus erit propheta tuus. (Liber Exodus 7, 1)