Fundar 4238 Resultados para: Eum
Misit rex Israel ad locum, quem dixerat ei vir Dei et de quo praemonuerat eum, et observavit se ibi non semel neque bis. (Liber II Regum 6, 10)
Dixit eis: “Ite et videte ubi sit, ut mittam et capiam eum”. Annuntiaveruntque ei dicentes: “Ecce in Dothain”. (Liber II Regum 6, 13)
Hostes vero descenderunt ad eum. Porro Eliseus oravit Dominum dicens: “Percute, obsecro, gentem hanc caecitate!”. Percussitque eos Dominus, ne viderent iuxta verbum Elisei. (Liber II Regum 6, 18)
Dixitque rex Israel ad Eliseum, cum vidisset eos: “Numquid percutiam eos, pater mi?”. (Liber II Regum 6, 21)
Cumque rex Israel transiret per murum, mulier exclamavit ad eum dicens: “Salva me, domine mi rex!”. (Liber II Regum 6, 26)
“Mulier ista dixit mihi: “Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras”. (Liber II Regum 6, 28)
Coximus ergo filium meum et comedimus. Dixique ei die altera: Da filium tuum, ut comedamus eum; quae abscondit filium suum”. (Liber II Regum 6, 29)
Et ait: “Haec mihi faciat Deus et haec addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super eum hodie”. (Liber II Regum 6, 31)
Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Praemisit itaque rex virum. Sed antequam veniret nuntius, Eliseus dixit ad senes: “Numquid scitis quod miserit filius homicidae hic, ut praecidatur caput meum? Videte ergo, cum venerit nuntius, claudite ostium et non sinatis eum introire; ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est”. (Liber II Regum 6, 32)
Et adhuc illo loquente eis, apparuit rex, qui veniebat ad eum, et ait: “Ecce, tantum malum a Domino est; quid amplius exspectabo a Domino?”. (Liber II Regum 6, 33)
Porro rex ducem illum, in cuius manu incumbebat, constituit ad portam; quem conculcavit turba in introitu, et mortuus est iuxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum. (Liber II Regum 7, 17)
Evenit ergo ei, sicut praedictum erat, et conculcavit eum populus in porta, et mortuus est. (Liber II Regum 7, 20)